- ASAROTA
- ASAROTAfuerunt pavimenta, in quibus auriis coloribus cenarum reliquiae depictae erant, ita, ut facile falli quis potuisset, existimans veras esse reliquias, et totum pavimentum non fuisse versum, cum tamen revera purgatissimum erat. Graece Α᾿σάρωτα, ab α privat. et σαίρειν scopis purgare, Plin. l. 36. c. 25. Celeberrimus Iuit in pavimentorum genere Zenodorus, qui Pergamistravit, quem vocant asaroton aecon, quoniam purgamenta caenae in pavimento, quaeque everri solent, veluti relicta fecerat, parvis e testulis tinctisque in varios colores. Stat. l. 1. Stlv. 3. v. 55.Monstravêre solum, varias ubi picta per artesGaudet humus, superantque novis asarota figuris.Hinc Asaroticus. Sidon. Apol. Carm. 23.-------- Aureasque portasExornas asaroticis lapillis.Vide Vossium, in Asarota. Alias tamen in illius Oeci pavimento figuras pictas fuisse, statim idem Plin. scribit; Mirabilis columba bibens, et aquam umbrâ capitis infuscans, apricantur aliae lavantes in canchaxi labro: Fiebat istiusmodi opus, lapillis in varios colores tinctis, iisque quadratis: cum Lithostrota sectis parvulis marmorum crustis strata essent ex diversi generis et coloris marmoribus, non tinctis. Quae proin, cum circa Sullae tempora originem sumpsissent, brevi post pavimenta seu tessellata opera expulerunt, quae ex humo mota in cameras tansiêre. Vide infra passim, et de his plura apud Salmas. ad Solin. p. 1212.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.